

Epistola I ad Corinthos*
Caput 10: Versus 4
Consequente eos petra.Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquae inundantes secutae sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel,consequente,id est, secuturam veritatem significante.Petra autem.Solet res, quae significatur nomine rei quam significat nominari.Petra.Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.